"Portoricensis" vel "portudivitensis"?
Tua pace, liceat mihi hoc tibi dicere de nomine Puerto Rico: Latine dicitur Portus Dives (m) et Portus Divitis in casu genitivo. Homines autem illic habitantes vocantur Portudivitenses (portudivitensium) atque nomen adjectivum est Portudivitensis (m, f) et Portudivitense (n). Placet situs tuus cuius mentionem fecisti apud Gregem Latine Loquentium. Cura ut valeas.
Gratias tibi ago propter explicationem de nomine "Portus Dives." Nomina autem scientifica specierum animalium saepe ferunt adiectivum "portoricensis" (ut ex Google videbis), v.g., Eleutherodactylus portoricensis, idest, ranula valde popularis, originalis a Portu Divite, cuius nomen apud vulgum "coqui" est. Me igitur "virum portoricensem" esse dici.
Fortasse hoc nomen ex latinitate vulgare sumitur, "Portus Divitis" vero nomen classicum (aut neoclassicum) est. Ego tamen linguam latinam mediaevalem, ecclesiasticam, et vulgarem praeferro!
Vale.
0 Comentarios:
Publicar un comentario
Suscribirse a Comentarios de la entrada [Atom]
<< Página Principal